Urkundenbuch St. Gallen

                                                                                                               59.

Der Presbyter Hymmo schenkt seinen Besitz in Ailingen und Schussen, mit Ausnahme von zwei Hörigen und fünf Juchart Land, nebst einem Hörigen im Argengau an Sanct Gallen. (20. März 771)

In Dei Nomine. Ego Hymmo presbiter, filius Deotperdi condem, talis mihi decrevit voluntas, ut omnes res meas ad monasterium sancti Galli condonare deperem, quod ita et feci. Et hoc est, quod dono in pago Linzgauvia in villa Ailingas, et in alio loco, quidicitur Scuzna, quidquid in hiis duobus locis in hac die vestitus sum, exceptos servos duos his nominibus Cozherio et Wolfhramno et V juhes de terra, et in bago Argunensi dono servum unum cum hoba sua et filiis suis et cum uxore sua. Hace omnia et ex integro dono atque transfundo de meo jure in dominatione sancti Galli vel ejus monachis ibidem Deo deservientes, habeant, teneant adque possedeant. Si quis vero, quod fieri non credo, si ego ipse aut ullus heredum meorum aut ulla opposita persona, qui hanc cartulam irritam facere voluerit, partibus fischae multa conponant, id est auri uncias tres et argenti libras duas et duplam repetitionem ad ipsum monasterium restituat, et quod reppetit non prevaleat evindicare, sed haec presens cartula omni tempore firma et stabilis permaneant stibulatione subnixa. Actum Helingas villa publici. Signum Immo, qui hanc cartulam fieri rogavit. sig. Walperti, fratris ejus consentientis. sig. Chnuz test. sig. Aldoino test. sig. Puati test. sig. Huso test. sig Ekipert test. sig. Herifrido test. sig. Folhrato test. sig Wolfheri test. sig. Lotto test. Ego itaque Hartker clericus, anno III regnante Carlo rege Franchorum scripsi et subscripsi. Notavi sub die, quod fecit mens. mart. dies XX. (Urk. St. Gallen I. 43)

                                                                                                              99.

Wichar überträgt seinen Besitz in Altenbeuren an Sanct Gallen (1. Mai 783)


Ego in Dei nomine Wichari cogitavi, ut aliquid de rebus meis in sito vel in paco Lincauginsi ad ecclesiam sancti Gallonis confessori, qui est constructa in pago Arboninsis, dono datum et superdictam ecclesiam sancti Galli in villam, qui dicitur Aldunpurias hobas tres de arativa terra, contenentes jurnales centum, et de prade ad carradas XXXVII casas, cupinia, spicarium, curti clausa cum domibus, edificiis et officinas, earum mancipiis VII his nominibus: Franco et Liutsinda, Kerhilt, Liubila, Folrato, Decarat, Hailrat cum omnibus pecuniis et omnis cum utilitatis eorum a die presente de meo jure in dominatione ad ecclesiam sancti Callonis trado adque transfundo; in ea vero ratione, ut ipsas superdictas res per precariam ad me recipiam et infantes meos post meum obitum, et exinde annis singulos censum solvamus per festivitatem sancti Galli, id est modios de avina modios XX et una maldra de frumento et una friskinga saica valente tantum. Signum Hacchilino teste. sig. Huso test. sig. Machelm test. sig. Fricchoni test. sig. Alcoino test. sig. Plidkero. Ego enim Ratifridus lector anno XV regnante domno Karlo, sub Rotperto comite, scripsi et subscripsi. Data sub die kal. maid. (Urk. St. Gallen I 83.)

 
                                                                                                            100.

Wano schenkt seinen Besitz in Theuringen an Sanct Gallen (14. September 783)


Ego in Dei nomine Wano tractans Dei induitum vel anime mec remedium, ut aliquid de rebus meis. quod est in pago vel in sito Linzgauwa in villa, qui dicitur Duringas, quicquid mihi de paternico vel maternico legitimo obtenebat, omnia et ex integro ad ecclesia sancti Gallonis vel ejus monachis trado in dominatione, habeant, teneant atquepossedeant, quicquid exinde facere voluerint liberam ac firmissimam habeant potestatem faciendi. Si quis vero, quod fieri non credo, si ullus adest de propinquis meis, qui contra hanc traditionem a me factam agere temptaverint, partibus fische multe conponant, id est auri solido uno et argenti solido II coactus exsolvat, et quod repetit pernullisque ingeniis evindicare non valeant, sed haec presens traditio omni tempore firma permaneat cum stipulatione subnixa. Actuum in monasterio sancti Galli publici, presentibus quorum hic signacula contenuntur. Signum Wano, qui hanc tradi(ti)ionem fieri atque firmare rogavit. sig. Gaerolt. sig. Theotgaer. sig. Erfmann. sig. Enno. sig. Raginbert. sig. Hroadgaer. sig. Wichram. sig. Hroadfrid. sig. Asbrant. sig. Lantbold. Ego enim Wano scripsi et subscripsi. Notavi die dominico, id. sept., anno XV Karoli regis, sub Ruadberto comite. (Urk. St. Gallen I 84.)

                                                                                                            479.

König Ludwig (der Deutsche) bestätigt den Tausch Abt Grimalds (Kloster St. Gallen) an den Grafen Konrad von drei Vollhufen zu Rickenbach und Liubilinwang gegen eine Kirche und einen Hof zu Eigileswilare und 60 Juchart zur Forst und einen Neubruch zu Röthenbach (Güter im Linzgau und im Argengau) (1. April 861)

In nomine sanctae et individuae trinitatis. Hludouuicus divina favente gratia rex. Si enim ea quae fideles regni nostri pro eorum oportunitatibus inter se commutaverint, nostris confirmamus aedictis, regiam exercere consuetudinem, et hoc in postmodum iure firmissimo mansurum esse volumus. Idcirco noverit omnium fidelium nostrorum, praesentium scilicet et futurorum solertia, quia quidam venerabilis abba atque archicappellanus noster Grimaldus, nec non et quidam comis inluster, nomine Chuonratus, dixerunt nobis, eo quod, pro ambarum partium oportunitate, de quibusdam rebus inter se nuperrimam commutationem fecissent. Dedit itaque praefatus Chuonratus praedicto abbati ad monasterium sancti Galli in comitatu Linzigauue, in loco nuncupato Eigilesuuilare, unam basilicam et casam cum curte ceterisque edificiis, ac de terra culta LX iugera in Foraste iacentia, necnon et unum novale iacentem in marcha Argungaunensium, inter Eigilesuuilare et Forastum et Rotinbahc situm. Et econtra accepit a supradicto abbate ex parte monasterii sancti Galli hobas III pleniter emensas, inter Richinbach et Liubilinuuang sitas. Ea videlicet ratione, ut utraque pars accepti ius concambi[i] perpetuis deinceps temporibus inconvulsum et inviolabile, absque ullius inquietudine vel repetitione possideat. Insuper etiam ex nostra largitione ad praefatum monasterium concedimus, ut ipsa familia in ipsa cellula manens potestatem habeat materia et ligna cedendi, et pasturam animalibus, qui in eadem cellula sunt, hoc est, in iumentis et bubus et ovibus et porcis atque capris. Unde et duas commutationes pari tenore conscriptas manibusque bonorum hominum roboratas nobis ad relegendum ostenderunt, sed pro integra firmitate ac securitatis studio depraecati sunt celsitudinem nostram, ut eas commutationes per nostrum mansuetudinis praeceptum confirmare deberemus. Quorum petitioni denegare noluimus, sed unicuique fidelium nostrorum cognoscat magnitudo, hos apices serenitatis nostrae eis fieri iussimus, per quos decernimus atque iubemus, ut quicquid pars iuste et rationabiliter alteri contulit parti, ita deinceps per hanc nostram auctoritatem iure firmissimo teneat atque possideat, et faciat exinde quicquid sibi libuerit. Et ut haec auctoritas concessionis atque confirmationis nostrae firmior habeatur, et per futura tempora a cunctis fidelibus nostris verius credatur atque diligentius conservetur, de anulo nostro subter eam iussimus sigillari.

Uualto ad vicem Grimaldi archicapellani recognovi et subscripsi. (Rekognitionszeichen. Siegel).

Data kalendis Aprilis, anno, Christo propitio, XXVIIII. regni domni Hludouuici serenissimi regis in orientali Frantia regnante, indictione VIIII. Actum Franconofurt, palatio regio. In dei nomine feliciter, Amen.

 

Festsetzung der Rechte des Klosters Sanct Gallen im Rheingau und der Grenze des Rheingau´s und des Thurgau´s
Beim Einflusse des Rheins in den Bodensee (30. August 890)

Notum sit omnibus, praesentibus scilicet et futuris, quod nos fratres de monasterio sancti Galli in pago Ringouve de justis et publicis traditionibus atque legitimis curtilibus talem usum habuimus, qualem unusquisque liber homo de sua propietate juste et legaliter debet habere in campis, pascuis, silvis lignorumque succisionibus atque porcorum pastu, pratis, viis, aquis aquarumque decursibus, piscationibus, exitibus et reditibus; preterea in usus monasterii, prout opus erat, ad aquaeductus et ad tegulas ligna in praedicto pago succidimus et exinde ad monasterium deferebamus et nihilominus navalia ligna ibi succidimus ad necesaria nostra per lacum asportanda; insuper et grex porcorum de monasterio ad eundem saltum deducebatur ad pastum. Haec omnia de temporibus Hludowici imperatoris piissimi et Gozperti abbatis ejusdem monasterii et successorum ipsorum imperatorum et abbatum antecessores nostri habuerunt absque petitione et absque conductione et sine ullius potestatis contradictione; similiter et nos eadem omnia potestative et absque contradictione habuimus usque ad tempora Arnolfi regis, exceptis nemoribus subtus adnotatis, quae in regio banno sunt. Postquam autem rex Arnolfus Udalrico cuidam comiti de Lintzgouve in prenominato pago Ringouve curtem Lustenouvam in jus propietatis dedit, usus omnes, quos prius, ut dictum est, in codem pago habuimus, isdem comes cum sua ditione nobis auferre et nihil nobis neque in Lustenouva neque circumquaque in prescripto pago nisi sub conductione fruendum voluit concedere, etiam tegulas, quas fissas habuimus ad tegendum sancti Galli basilicam, vi abstulit et super domum suam in Lustenouva imponere jusstit. Tune venerabilis Salomon episcopus et abbas praetitulari monasterii sancti Galli, ut futura posteris destrueret jurgia, habito prudenti consilio omnes principes de tribus comitatibus, id est de Turgouve, de Lintzgouve et de Rhaetia Curiensi cum reliquia populorum multitudine in unum fecit convenire, praesente Thiotolfo Curiensi episcopo et pradicto comite Udalrico in loco, ubi Rhenus lacum influit Podamicum, de universis usibus praescriptis in pago praenominato Ringouve, quid potestative legaliterque quidque sub conductione ad monasterium deberet habere regia auctoritate conquisiturus; nam comes praelibatus et nostris familiis in eodem pago postis solitos usus interdum detraxit et ea, quibus maxime in monasterio opus est, omnino voluit denegare. Tunc vero primates omnes de illis tribus collecti comitatibus cum juramento et fide data testificati sunt, se vidisse et bene nosse, quod de legitimis curtilibus usus omnes isti, ut praedicti sunt, et nobis ad monasterium nostrisque mansis in nostris territoriis in pago prenuncupato commanentibus cum illis civibus absque contradictione essent commune a rive Eichibach usque ad Scrienespach, excepto Hermentines, qui specialis terminus est, et exceptis nemoribus, id est Cobolo, Thiotpoldesouva, Ibirinesouva et Palgaa, et praeterea gregi porcorum testificati sunt de monasterio dicto in eodem saltu pastum habere debuisse. Eodem quippe juramento et comitatus diviserunt terminum inter Durgeuve et Ringeuve, asscrentes de Schwarzunegka, ubi aquae adhuc ad nos vergunt, usque ad Manem in medium gurgitem Rheni et inde usque ad lacum Podamicum. Acta sunt haec in loco supradicto, III cal. sept., anno incarnationis Domini DCCCXC, indictione VII, regnante rege nostro Arnolfo gloriosissimo, praesidente Salomone episcopo et abbate venerabili.
Isti vero sunt, qui hoc testificati sunt. De Durgeuve: Othere, Waldpert, Ruadpert, Wilehere, Atolf, Wolfkier, item Willehere, Pato, item Wito, Horscolf, Engilram, Folkerat, Luto, Milo, Immo, Wolvene, Reccho, Werinhere, Kotestegan, Kozpert, Nancker, Eskirich, Reginger, Hildeger, Winidhere, Wolfrid, Lantfrid, Adalbert, item Adalbert. De Raetia: Merold, Andreas, item Merold, Ursicinus, Wanzo, Domini(c)us, Vigilius. De Lintzgouve: Ruadman, Sigibrecht, Wichere, Adalolt, Richolf, item Kerhart, Indo, Hadabert, Adalbert, Alto, Meginhere, Waltpert, Willehelm, Kerhart, Luitpert, Pernhart.

 

Nachweise