 |
 |
|
Festsetzung der Rechte des Klosters Sanct Gallen im Rheingau und der Grenze des Rheingau´s und des Thurgau´s
Beim Einflusse des Rheins in den Bodensee (30. August 890)
Notum sit omnibus, praesentibus scilicet et futuris, quod nos fratres de monasterio sancti Galli in pago Ringouve de justis et publicis traditionibus atque legitimis curtilibus talem usum habuimus, qualem unusquisque liber homo de sua propietate juste et legaliter debet habere in campis, pascuis, silvis lignorumque succisionibus atque porcorum pastu, pratis, viis, aquis aquarumque decursibus, piscationibus, exitibus et reditibus; preterea in usus monasterii, prout opus erat, ad aquaeductus et ad tegulas ligna in praedicto pago succidimus et exinde ad monasterium deferebamus et nihilominus navalia ligna ibi succidimus ad necesaria nostra per lacum asportanda; insuper et grex porcorum de monasterio ad eundem saltum deducebatur ad pastum. Haec omnia de temporibus Hludowici imperatoris piissimi et Gozperti abbatis ejusdem monasterii et successorum ipsorum imperatorum et abbatum antecessores nostri habuerunt absque petitione et absque conductione et sine ullius potestatis contradictione; similiter et nos eadem omnia potestative et absque contradictione habuimus usque ad tempora Arnolfi regis, exceptis nemoribus subtus adnotatis, quae in regio banno sunt. Postquam autem rex Arnolfus Udalrico cuidam comiti de Lintzgouve in prenominato pago Ringouve curtem Lustenouvam in jus propietatis dedit, usus omnes, quos prius, ut dictum est, in codem pago habuimus, isdem comes cum sua ditione nobis auferre et nihil nobis neque in Lustenouva neque circumquaque in prescripto pago nisi sub conductione fruendum voluit concedere, etiam tegulas, quas fissas habuimus ad tegendum sancti Galli basilicam, vi abstulit et super domum suam in Lustenouva imponere jusstit. Tune venerabilis Salomon episcopus et abbas praetitulari monasterii sancti Galli, ut futura posteris destrueret jurgia, habito prudenti consilio omnes principes de tribus comitatibus, id est de Turgouve, de Lintzgouve et de Rhaetia Curiensi cum reliquia populorum multitudine in unum fecit convenire, praesente Thiotolfo Curiensi episcopo et pradicto comite Udalrico in loco, ubi Rhenus lacum influit Podamicum, de universis usibus praescriptis in pago praenominato Ringouve, quid potestative legaliterque quidque sub conductione ad monasterium deberet habere regia auctoritate conquisiturus; nam comes praelibatus et nostris familiis in eodem pago postis solitos usus interdum detraxit et ea, quibus maxime in monasterio opus est, omnino voluit denegare. Tunc vero primates omnes de illis tribus collecti comitatibus cum juramento et fide data testificati sunt, se vidisse et bene nosse, quod de legitimis curtilibus usus omnes isti, ut praedicti sunt, et nobis ad monasterium nostrisque mansis in nostris territoriis in pago prenuncupato commanentibus cum illis civibus absque contradictione essent commune a rive Eichibach usque ad Scrienespach, excepto Hermentines, qui specialis terminus est, et exceptis nemoribus, id est Cobolo, Thiotpoldesouva, Ibirinesouva et Palgaa, et praeterea gregi porcorum testificati sunt de monasterio dicto in eodem saltu pastum habere debuisse. Eodem quippe juramento et comitatus diviserunt terminum inter Durgeuve et Ringeuve, asscrentes de Schwarzunegka, ubi aquae adhuc ad nos vergunt, usque ad Manem in medium gurgitem Rheni et inde usque ad lacum Podamicum. Acta sunt haec in loco supradicto, III cal. sept., anno incarnationis Domini DCCCXC, indictione VII, regnante rege nostro Arnolfo gloriosissimo, praesidente Salomone episcopo et abbate venerabili.
Isti vero sunt, qui hoc testificati sunt. De Durgeuve: Othere, Waldpert, Ruadpert, Wilehere, Atolf, Wolfkier, item Willehere, Pato, item Wito, Horscolf, Engilram, Folkerat, Luto, Milo, Immo, Wolvene, Reccho, Werinhere, Kotestegan, Kozpert, Nancker, Eskirich, Reginger, Hildeger, Winidhere, Wolfrid, Lantfrid, Adalbert, item Adalbert. De Raetia: Merold, Andreas, item Merold, Ursicinus, Wanzo, Domini(c)us, Vigilius. De Lintzgouve: Ruadman, Sigibrecht, Wichere, Adalolt, Richolf, item Kerhart, Indo, Hadabert, Adalbert, Alto, Meginhere, Waltpert, Willehelm, Kerhart, Luitpert, Pernhart.
|
|
|