Urkunde von 861
Wappen des Grafen von Linzgau

479.

König Ludwig (der Deutsche) bestätigt den Tausch Abt Grimalds (Kloster St. Gallen) an den Grafen Konrad von drei Vollhufen zu Rickenbach und Liubilinwang gegen eine Kirche und einen Hof zu Eigileswilare und 60 Juchart zur Forst und einen Neubruch zu Röthenbach (Güter im Linzgau und im Argengau) (1. April 861)

In nomine sanctae et individuae trinitatis. Hludouuicus divina favente gratia rex. Si enim ea quae fideles regni nostri pro eorum oportunitatibus inter se commutaverint, nostris confirmamus aedictis, regiam exercere consuetudinem, et hoc in postmodum iure firmissimo mansurum esse volumus. Idcirco noverit omnium fidelium nostrorum, praesentium scilicet et futurorum solertia, quia quidam venerabilis abba atque archicappellanus noster Grimaldus, nec non et quidam comis inluster, nomine Chuonratus, dixerunt nobis, eo quod, pro ambarum partium oportunitate, de quibusdam rebus inter se nuperrimam commutationem fecissent. Dedit itaque praefatus Chuonratus praedicto abbati ad monasterium sancti Galli in comitatu Linzigauue, in loco nuncupato Eigilesuuilare, unam basilicam et casam cum curte ceterisque edificiis, ac de terra culta LX iugera in Foraste iacentia, necnon et unum novale iacentem in marcha Argungaunensium, inter Eigilesuuilare et Forastum et Rotinbahc situm. Et econtra accepit a supradicto abbate ex parte monasterii sancti Galli hobas III pleniter emensas, inter Richinbach et Liubilinuuang sitas. Ea videlicet ratione, ut utraque pars accepti ius concambi[i] perpetuis deinceps temporibus inconvulsum et inviolabile, absque ullius inquietudine vel repetitione possideat. Insuper etiam ex nostra largitione ad praefatum monasterium concedimus, ut ipsa familia in ipsa cellula manens potestatem habeat materia et ligna cedendi, et pasturam animalibus, qui in eadem cellula sunt, hoc est, in iumentis et bubus et ovibus et porcis atque capris. Unde et duas commutationes pari tenore conscriptas manibusque bonorum hominum roboratas nobis ad relegendum ostenderunt, sed pro integra firmitate ac securitatis studio depraecati sunt celsitudinem nostram, ut eas commutationes per nostrum mansuetudinis praeceptum confirmare deberemus. Quorum petitioni denegare noluimus, sed unicuique fidelium nostrorum cognoscat magnitudo, hos apices serenitatis nostrae eis fieri iussimus, per quos decernimus atque iubemus, ut quicquid pars iuste et rationabiliter alteri contulit parti, ita deinceps per hanc nostram auctoritatem iure firmissimo teneat atque possideat, et faciat exinde quicquid sibi libuerit. Et ut haec auctoritas concessionis atque confirmationis nostrae firmior habeatur, et per futura tempora a cunctis fidelibus nostris verius credatur atque diligentius conservetur, de anulo nostro subter eam iussimus sigillari.

Uualto ad vicem Grimaldi archicapellani recognovi et subscripsi. (Rekognitionszeichen. Siegel).

Data kalendis Aprilis, anno, Christo propitio, XXVIIII. regni domni Hludouuici serenissimi regis in orientali Frantia regnante, indictione VIIII. Actum Franconofurt, palatio regio. In dei nomine feliciter, Amen.

[Home] [Ziele] [Linzgau] [Chronik] [Urkunde von 771] [Urkunden von 783] [Urkunde von 861] [Urkunde von 890] [Geschichte] [Grafschaft] [Literatur] [Kontakt]